The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Bereishit (Genesis) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxGen 9:1 - benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
Unchecked Copy BoxGen 9:2 - et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
Unchecked Copy BoxGen 9:3 - et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
Unchecked Copy BoxGen 9:4 - excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
Unchecked Copy BoxGen 9:5 - sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
Unchecked Copy BoxGen 9:6 - quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
Unchecked Copy BoxGen 9:7 - vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
Unchecked Copy BoxGen 9:8 - haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
Unchecked Copy BoxGen 9:9 - ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
Unchecked Copy BoxGen 9:10 - et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
Unchecked Copy BoxGen 9:11 - statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
Unchecked Copy BoxGen 9:12 - dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
Unchecked Copy BoxGen 9:13 - arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
Unchecked Copy BoxGen 9:14 - cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
Unchecked Copy BoxGen 9:15 - et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
Unchecked Copy BoxGen 9:16 - eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
Unchecked Copy BoxGen 9:17 - dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
Unchecked Copy BoxGen 9:18 - erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
Unchecked Copy BoxGen 9:19 - tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
Unchecked Copy BoxGen 9:20 - coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
Unchecked Copy BoxGen 9:21 - bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
Unchecked Copy BoxGen 9:22 - quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
Unchecked Copy BoxGen 9:23 - at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
Unchecked Copy BoxGen 9:24 - evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
Unchecked Copy BoxGen 9:25 - ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
Unchecked Copy BoxGen 9:26 - dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
Unchecked Copy BoxGen 9:27 - dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
Unchecked Copy BoxGen 9:28 - vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
Unchecked Copy BoxGen 9:29 - et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization