The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxIsa 1:1 - visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
Unchecked Copy BoxIsa 1:2 - audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me
Unchecked Copy BoxIsa 1:3 - cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit
Unchecked Copy BoxIsa 1:4 - vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum
Unchecked Copy BoxIsa 1:5 - super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens
Unchecked Copy BoxIsa 1:6 - a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo
Unchecked Copy BoxIsa 1:7 - terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili
Unchecked Copy BoxIsa 1:8 - et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur
Unchecked Copy BoxIsa 1:9 - nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus
Unchecked Copy BoxIsa 1:10 - audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae
Unchecked Copy BoxIsa 1:11 - quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui
Unchecked Copy BoxIsa 1:12 - cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis
Unchecked Copy BoxIsa 1:13 - ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri
Unchecked Copy BoxIsa 1:14 - kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens
Unchecked Copy BoxIsa 1:15 - et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt
Unchecked Copy BoxIsa 1:16 - lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse
Unchecked Copy BoxIsa 1:17 - discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam
Unchecked Copy BoxIsa 1:18 - et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt
Unchecked Copy BoxIsa 1:19 - si volueritis et audieritis bona terrae comedetis
Unchecked Copy BoxIsa 1:20 - quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est
Unchecked Copy BoxIsa 1:21 - quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae
Unchecked Copy BoxIsa 1:22 - argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua
Unchecked Copy BoxIsa 1:23 - principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos
Unchecked Copy BoxIsa 1:24 - propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis
Unchecked Copy BoxIsa 1:25 - et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum
Unchecked Copy BoxIsa 1:26 - et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis
Unchecked Copy BoxIsa 1:27 - Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia
Unchecked Copy BoxIsa 1:28 - et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur
Unchecked Copy BoxIsa 1:29 - confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis
Unchecked Copy BoxIsa 1:30 - cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua
Unchecked Copy BoxIsa 1:31 - et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization