The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxIsa 10:1 - vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt

Unchecked Copy BoxIsa 10:2 - ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent

Unchecked Copy BoxIsa 10:3 - quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram

Unchecked Copy BoxIsa 10:4 - ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Unchecked Copy BoxIsa 10:5 - vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea

Unchecked Copy BoxIsa 10:6 - ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

Unchecked Copy BoxIsa 10:7 - ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

Unchecked Copy BoxIsa 10:8 - dicet enim

Unchecked Copy BoxIsa 10:9 - numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria

Unchecked Copy BoxIsa 10:10 - quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria

Unchecked Copy BoxIsa 10:11 - numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius

Unchecked Copy BoxIsa 10:12 - et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

Unchecked Copy BoxIsa 10:13 - dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes

Unchecked Copy BoxIsa 10:14 - et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret

Unchecked Copy BoxIsa 10:15 - numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

Unchecked Copy BoxIsa 10:16 - propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis

Unchecked Copy BoxIsa 10:17 - et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una

Unchecked Copy BoxIsa 10:18 - et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus

Unchecked Copy BoxIsa 10:19 - et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos

Unchecked Copy BoxIsa 10:20 - et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate

Unchecked Copy BoxIsa 10:21 - reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem

Unchecked Copy BoxIsa 10:22 - si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam

Unchecked Copy BoxIsa 10:23 - consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae

Unchecked Copy BoxIsa 10:24 - propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti

Unchecked Copy BoxIsa 10:25 - adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum

Unchecked Copy BoxIsa 10:26 - et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti

Unchecked Copy BoxIsa 10:27 - et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei

Unchecked Copy BoxIsa 10:28 - veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua

Unchecked Copy BoxIsa 10:29 - transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit

Unchecked Copy BoxIsa 10:30 - hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth

Unchecked Copy BoxIsa 10:31 - migravit Medemena habitatores Gebim confortamini

Unchecked Copy BoxIsa 10:32 - adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem

Unchecked Copy BoxIsa 10:33 - ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur

Unchecked Copy BoxIsa 10:34 - et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1