The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxIsa 19:1 - onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius

Unchecked Copy BoxIsa 19:2 - et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum

Unchecked Copy BoxIsa 19:3 - et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos

Unchecked Copy BoxIsa 19:4 - et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum

Unchecked Copy BoxIsa 19:5 - et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur

Unchecked Copy BoxIsa 19:6 - et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet

Unchecked Copy BoxIsa 19:7 - nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit

Unchecked Copy BoxIsa 19:8 - et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent

Unchecked Copy BoxIsa 19:9 - confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia

Unchecked Copy BoxIsa 19:10 - et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces

Unchecked Copy BoxIsa 19:11 - stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum

Unchecked Copy BoxIsa 19:12 - ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum

Unchecked Copy BoxIsa 19:13 - stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius

Unchecked Copy BoxIsa 19:14 - Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

Unchecked Copy BoxIsa 19:15 - et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem

Unchecked Copy BoxIsa 19:16 - in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam

Unchecked Copy BoxIsa 19:17 - et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam

Unchecked Copy BoxIsa 19:18 - in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una

Unchecked Copy BoxIsa 19:19 - in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini

Unchecked Copy BoxIsa 19:20 - et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos

Unchecked Copy BoxIsa 19:21 - et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent

Unchecked Copy BoxIsa 19:22 - et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos

Unchecked Copy BoxIsa 19:23 - in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur

Unchecked Copy BoxIsa 19:24 - in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae

Unchecked Copy BoxIsa 19:25 - cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1