VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mic 4:1–5 )
Unchecked Copy BoxIsa 2:1 - verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem
Unchecked Copy BoxIsa 2:2 - et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes
Unchecked Copy BoxIsa 2:3 - et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem
Unchecked Copy BoxIsa 2:4 - et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium
Unchecked Copy BoxIsa 2:5 - domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini
Unchecked Copy BoxIsa 2:6 - proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt
Unchecked Copy BoxIsa 2:7 - repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius
Unchecked Copy BoxIsa 2:8 - et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum
Unchecked Copy BoxIsa 2:9 - et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis
Unchecked Copy BoxIsa 2:10 - ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius
Unchecked Copy BoxIsa 2:11 - oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa
Unchecked Copy BoxIsa 2:12 - quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur
Unchecked Copy BoxIsa 2:13 - et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan
Unchecked Copy BoxIsa 2:14 - et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
Unchecked Copy BoxIsa 2:15 - et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum
Unchecked Copy BoxIsa 2:16 - et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est
Unchecked Copy BoxIsa 2:17 - et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa
Unchecked Copy BoxIsa 2:18 - et idola penitus conterentur
Unchecked Copy BoxIsa 2:19 - et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
Unchecked Copy BoxIsa 2:20 - in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones
Unchecked Copy BoxIsa 2:21 - et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram
Unchecked Copy BoxIsa 2:22 - quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan