The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxIsa 33:1 - vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
Unchecked Copy BoxIsa 33:2 - Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis
Unchecked Copy BoxIsa 33:3 - a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes
Unchecked Copy BoxIsa 33:4 - et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo
Unchecked Copy BoxIsa 33:5 - magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia
Unchecked Copy BoxIsa 33:6 - et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
Unchecked Copy BoxIsa 33:7 - ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt
Unchecked Copy BoxIsa 33:8 - dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines
Unchecked Copy BoxIsa 33:9 - luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus
Unchecked Copy BoxIsa 33:10 - nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor
Unchecked Copy BoxIsa 33:11 - concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos
Unchecked Copy BoxIsa 33:12 - et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur
Unchecked Copy BoxIsa 33:13 - audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam
Unchecked Copy BoxIsa 33:14 - conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
Unchecked Copy BoxIsa 33:15 - qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum
Unchecked Copy BoxIsa 33:16 - iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
Unchecked Copy BoxIsa 33:17 - regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe
Unchecked Copy BoxIsa 33:18 - cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum
Unchecked Copy BoxIsa 33:19 - populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia
Unchecked Copy BoxIsa 33:20 - respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur
Unchecked Copy BoxIsa 33:21 - quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum
Unchecked Copy BoxIsa 33:22 - Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos
Unchecked Copy BoxIsa 33:23 - laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam
Unchecked Copy BoxIsa 33:24 - nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization