The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 40 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxIsa 40:1 - consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
Unchecked Copy BoxIsa 40:2 - loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
Unchecked Copy BoxIsa 40:3 - vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri
Unchecked Copy BoxIsa 40:4 - omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
Unchecked Copy BoxIsa 40:5 - et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est
Unchecked Copy BoxIsa 40:6 - vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri
Unchecked Copy BoxIsa 40:7 - exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus
Unchecked Copy BoxIsa 40:8 - exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum
Unchecked Copy BoxIsa 40:9 - super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
Unchecked Copy BoxIsa 40:10 - ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
Unchecked Copy BoxIsa 40:11 - sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit
Unchecked Copy BoxIsa 40:12 - quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera
Unchecked Copy BoxIsa 40:13 - quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi
Unchecked Copy BoxIsa 40:14 - cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi
Unchecked Copy BoxIsa 40:15 - ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus
Unchecked Copy BoxIsa 40:16 - et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum
Unchecked Copy BoxIsa 40:17 - omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
Unchecked Copy BoxIsa 40:18 - cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei
Unchecked Copy BoxIsa 40:19 - numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
Unchecked Copy BoxIsa 40:20 - forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
Unchecked Copy BoxIsa 40:21 - numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae
Unchecked Copy BoxIsa 40:22 - qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum
Unchecked Copy BoxIsa 40:23 - qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit
Unchecked Copy BoxIsa 40:24 - et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos
Unchecked Copy BoxIsa 40:25 - et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
Unchecked Copy BoxIsa 40:26 - levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit
Unchecked Copy BoxIsa 40:27 - quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit
Unchecked Copy BoxIsa 40:28 - numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius
Unchecked Copy BoxIsa 40:29 - qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat
Unchecked Copy BoxIsa 40:30 - deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent
Unchecked Copy BoxIsa 40:31 - qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization