The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 41 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxIsa 41:1 - taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
Unchecked Copy BoxIsa 41:2 - quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius
Unchecked Copy BoxIsa 41:3 - persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit
Unchecked Copy BoxIsa 41:4 - quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum
Unchecked Copy BoxIsa 41:5 - viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt
Unchecked Copy BoxIsa 41:6 - unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare
Unchecked Copy BoxIsa 41:7 - confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur
Unchecked Copy BoxIsa 41:8 - et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei
Unchecked Copy BoxIsa 41:9 - in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te
Unchecked Copy BoxIsa 41:10 - ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei
Unchecked Copy BoxIsa 41:11 - ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
Unchecked Copy BoxIsa 41:12 - quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te
Unchecked Copy BoxIsa 41:13 - quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
Unchecked Copy BoxIsa 41:14 - noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel
Unchecked Copy BoxIsa 41:15 - ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones
Unchecked Copy BoxIsa 41:16 - ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
Unchecked Copy BoxIsa 41:17 - egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
Unchecked Copy BoxIsa 41:18 - aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum
Unchecked Copy BoxIsa 41:19 - dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
Unchecked Copy BoxIsa 41:20 - ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
Unchecked Copy BoxIsa 41:21 - prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob
Unchecked Copy BoxIsa 41:22 - accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis
Unchecked Copy BoxIsa 41:23 - adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul
Unchecked Copy BoxIsa 41:24 - ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos
Unchecked Copy BoxIsa 41:25 - suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum
Unchecked Copy BoxIsa 41:26 - quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros
Unchecked Copy BoxIsa 41:27 - primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo
Unchecked Copy BoxIsa 41:28 - et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum
Unchecked Copy BoxIsa 41:29 - ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization