The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 43 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxIsa 43:1 - et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
Unchecked Copy BoxIsa 43:2 - cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te
Unchecked Copy BoxIsa 43:3 - quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te
Unchecked Copy BoxIsa 43:4 - ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua
Unchecked Copy BoxIsa 43:5 - noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
Unchecked Copy BoxIsa 43:6 - dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
Unchecked Copy BoxIsa 43:7 - et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum
Unchecked Copy BoxIsa 43:8 - educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt
Unchecked Copy BoxIsa 43:9 - omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
Unchecked Copy BoxIsa 43:10 - vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit
Unchecked Copy BoxIsa 43:11 - ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
Unchecked Copy BoxIsa 43:12 - ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
Unchecked Copy BoxIsa 43:13 - et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud
Unchecked Copy BoxIsa 43:14 - haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes
Unchecked Copy BoxIsa 43:15 - ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
Unchecked Copy BoxIsa 43:16 - haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam
Unchecked Copy BoxIsa 43:17 - qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt
Unchecked Copy BoxIsa 43:18 - ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
Unchecked Copy BoxIsa 43:19 - ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina
Unchecked Copy BoxIsa 43:20 - glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo
Unchecked Copy BoxIsa 43:21 - populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
Unchecked Copy BoxIsa 43:22 - non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
Unchecked Copy BoxIsa 43:23 - non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture
Unchecked Copy BoxIsa 43:24 - non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
Unchecked Copy BoxIsa 43:25 - ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor
Unchecked Copy BoxIsa 43:26 - reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris
Unchecked Copy BoxIsa 43:27 - pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me
Unchecked Copy BoxIsa 43:28 - et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization