The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxIsa 7:1 - et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

Unchecked Copy BoxIsa 7:2 - et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti

Unchecked Copy BoxIsa 7:3 - et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis

Unchecked Copy BoxIsa 7:4 - et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae

Unchecked Copy BoxIsa 7:5 - eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes

Unchecked Copy BoxIsa 7:6 - ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel

Unchecked Copy BoxIsa 7:7 - haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud

Unchecked Copy BoxIsa 7:8 - sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus

Unchecked Copy BoxIsa 7:9 - et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis

Unchecked Copy BoxIsa 7:10 - et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens

Unchecked Copy BoxIsa 7:11 - pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

Unchecked Copy BoxIsa 7:12 - et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum

Unchecked Copy BoxIsa 7:13 - et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

Unchecked Copy BoxIsa 7:14 - propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

Unchecked Copy BoxIsa 7:15 - butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

Unchecked Copy BoxIsa 7:16 - quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum

Unchecked Copy BoxIsa 7:17 - adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum

Unchecked Copy BoxIsa 7:18 - et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur

Unchecked Copy BoxIsa 7:19 - et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus

Unchecked Copy BoxIsa 7:20 - in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam

Unchecked Copy BoxIsa 7:21 - et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves

Unchecked Copy BoxIsa 7:22 - et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae

Unchecked Copy BoxIsa 7:23 - et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt

Unchecked Copy BoxIsa 7:24 - cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra

Unchecked Copy BoxIsa 7:25 - et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1