The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yeshaiya (Isaiah) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxIsa 9:1 - primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

Unchecked Copy BoxIsa 9:2 - populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

Unchecked Copy BoxIsa 9:3 - multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

Unchecked Copy BoxIsa 9:4 - iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

Unchecked Copy BoxIsa 9:5 - quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

Unchecked Copy BoxIsa 9:6 - parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

Unchecked Copy BoxIsa 9:7 - multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

Unchecked Copy BoxIsa 9:8 - verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

Unchecked Copy BoxIsa 9:9 - et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

Unchecked Copy BoxIsa 9:10 - lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

Unchecked Copy BoxIsa 9:11 - et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

Unchecked Copy BoxIsa 9:12 - Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Unchecked Copy BoxIsa 9:13 - et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

Unchecked Copy BoxIsa 9:14 - et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

Unchecked Copy BoxIsa 9:15 - longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

Unchecked Copy BoxIsa 9:16 - et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

Unchecked Copy BoxIsa 9:17 - propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

Unchecked Copy BoxIsa 9:18 - succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

Unchecked Copy BoxIsa 9:19 - in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

Unchecked Copy BoxIsa 9:20 - et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

Unchecked Copy BoxIsa 9:21 - in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1