VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 60 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 60:1 - surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est
Unchecked Copy BoxIsa 60:2 - quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
Unchecked Copy BoxIsa 60:3 - et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui
Unchecked Copy BoxIsa 60:4 - leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent
Unchecked Copy BoxIsa 60:5 - tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi
Unchecked Copy BoxIsa 60:6 - inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes
Unchecked Copy BoxIsa 60:7 - omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo
Unchecked Copy BoxIsa 60:8 - qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas
Unchecked Copy BoxIsa 60:9 - me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te
Unchecked Copy BoxIsa 60:10 - et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui
Unchecked Copy BoxIsa 60:11 - et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur
Unchecked Copy BoxIsa 60:12 - gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur
Unchecked Copy BoxIsa 60:13 - gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo
Unchecked Copy BoxIsa 60:14 - et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
Unchecked Copy BoxIsa 60:15 - pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem
Unchecked Copy BoxIsa 60:16 - et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob
Unchecked Copy BoxIsa 60:17 - pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam
Unchecked Copy BoxIsa 60:18 - non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio
Unchecked Copy BoxIsa 60:19 - non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam
Unchecked Copy BoxIsa 60:20 - non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui
Unchecked Copy BoxIsa 60:21 - populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum
Unchecked Copy BoxIsa 60:22 - minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan