VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(cf. Num 6:1–21 )
Unchecked Copy BoxJdg 13:1 - rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis
Unchecked Copy BoxJdg 13:2 - erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
Unchecked Copy BoxJdg 13:3 - cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium
Unchecked Copy BoxJdg 13:4 - cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas
Unchecked Copy BoxJdg 13:5 - quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum
Unchecked Copy BoxJdg 13:6 - quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere
Unchecked Copy BoxJdg 13:7 - sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae
Unchecked Copy BoxJdg 13:8 - oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est
Unchecked Copy BoxJdg 13:9 - exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum
Unchecked Copy BoxJdg 13:10 - festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram
Unchecked Copy BoxJdg 13:11 - qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum
Unchecked Copy BoxJdg 13:12 - cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit
Unchecked Copy BoxJdg 13:13 - dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se
Unchecked Copy BoxJdg 13:14 - et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat
Unchecked Copy BoxJdg 13:15 - dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris
Unchecked Copy BoxJdg 13:16 - cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset
Unchecked Copy BoxJdg 13:17 - dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te
Unchecked Copy BoxJdg 13:18 - cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile
Unchecked Copy BoxJdg 13:19 - tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur
Unchecked Copy BoxJdg 13:20 - cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram
Unchecked Copy BoxJdg 13:21 - et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini
Unchecked Copy BoxJdg 13:22 - et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum
Unchecked Copy BoxJdg 13:23 - cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset
Unchecked Copy BoxJdg 13:24 - peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus
Unchecked Copy BoxJdg 13:25 - coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan