The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yermiyahu (Jeremiah) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJer 13:1 - haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud

Unchecked Copy BoxJer 13:2 - et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos

Unchecked Copy BoxJer 13:3 - et factus est sermo Domini ad me secundo dicens

Unchecked Copy BoxJer 13:4 - tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae

Unchecked Copy BoxJer 13:5 - et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus

Unchecked Copy BoxJer 13:6 - et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi

Unchecked Copy BoxJer 13:7 - et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset

Unchecked Copy BoxJer 13:8 - et factum est verbum Domini ad me dicens

Unchecked Copy BoxJer 13:9 - haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam

Unchecked Copy BoxJer 13:10 - populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est

Unchecked Copy BoxJer 13:11 - sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt

Unchecked Copy BoxJer 13:12 - dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino

Unchecked Copy BoxJer 13:13 - et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate

Unchecked Copy BoxJer 13:14 - et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos

Unchecked Copy BoxJer 13:15 - audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est

Unchecked Copy BoxJer 13:16 - date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem

Unchecked Copy BoxJer 13:17 - quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini

Unchecked Copy BoxJer 13:18 - dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae

Unchecked Copy BoxJer 13:19 - civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta

Unchecked Copy BoxJer 13:20 - levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum

Unchecked Copy BoxJer 13:21 - quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem

Unchecked Copy BoxJer 13:22 - quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae

Unchecked Copy BoxJer 13:23 - si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum

Unchecked Copy BoxJer 13:24 - et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto

Unchecked Copy BoxJer 13:25 - haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio

Unchecked Copy BoxJer 13:26 - unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua

Unchecked Copy BoxJer 13:27 - adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1