The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yermiyahu (Jeremiah) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJer 25:1 - verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 25:2 - quae locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda et ad universos habitatores Hierusalem dicens
Unchecked Copy BoxJer 25:3 - a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis
Unchecked Copy BoxJer 25:4 - et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas consurgens diluculo mittensque et non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis
Unchecked Copy BoxJer 25:5 - cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum
Unchecked Copy BoxJer 25:6 - et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos
Unchecked Copy BoxJer 25:7 - et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum
Unchecked Copy BoxJer 25:8 - propterea haec dicit Dominus exercituum pro eo quod non audistis verba mea
Unchecked Copy BoxJer 25:9 - ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas
Unchecked Copy BoxJer 25:10 - perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae
Unchecked Copy BoxJer 25:11 - et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis
Unchecked Copy BoxJer 25:12 - cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas
Unchecked Copy BoxJer 25:13 - et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes
Unchecked Copy BoxJer 25:14 - quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum
Unchecked Copy BoxJer 25:15 - quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te
Unchecked Copy BoxJer 25:16 - et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos
Unchecked Copy BoxJer 25:17 - et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus
Unchecked Copy BoxJer 25:18 - Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista
Unchecked Copy BoxJer 25:19 - Pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius
Unchecked Copy BoxJer 25:20 - et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti
Unchecked Copy BoxJer 25:21 - Idumeae et Moab et filiis Ammon
Unchecked Copy BoxJer 25:22 - et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui sunt trans mare
Unchecked Copy BoxJer 25:23 - et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam
Unchecked Copy BoxJer 25:24 - et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis qui habitant in deserto
Unchecked Copy BoxJer 25:25 - et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Aelam et cunctis regibus Medorum
Unchecked Copy BoxJer 25:26 - et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt et rex Sesach bibet post eos
Unchecked Copy BoxJer 25:27 - et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos
Unchecked Copy BoxJer 25:28 - cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis
Unchecked Copy BoxJer 25:29 - quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxJer 25:30 - et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae
Unchecked Copy BoxJer 25:31 - pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium Domino cum gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 25:32 - haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae
Unchecked Copy BoxJer 25:33 - et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt
Unchecked Copy BoxJer 25:34 - ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa
Unchecked Copy BoxJer 25:35 - et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis
Unchecked Copy BoxJer 25:36 - vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum
Unchecked Copy BoxJer 25:37 - et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini
Unchecked Copy BoxJer 25:38 - dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization