Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible

Yermiyahu (Jeremiah) 29 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJer 29:1 - et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem
Unchecked Copy BoxJer 29:2 - postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem
Unchecked Copy BoxJer 29:3 - in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens
Unchecked Copy BoxJer 29:4 - haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem
Unchecked Copy BoxJer 29:5 - aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum
Unchecked Copy BoxJer 29:6 - accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero
Unchecked Copy BoxJer 29:7 - et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
Unchecked Copy BoxJer 29:8 - haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis
Unchecked Copy BoxJer 29:9 - quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 29:10 - quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum
Unchecked Copy BoxJer 29:11 - ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam
Unchecked Copy BoxJer 29:12 - et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos
Unchecked Copy BoxJer 29:13 - quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro
Unchecked Copy BoxJer 29:14 - et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci
Unchecked Copy BoxJer 29:15 - quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone
Unchecked Copy BoxJer 29:16 - quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem
Unchecked Copy BoxJer 29:17 - haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo quod pessimae sint
Unchecked Copy BoxJer 29:18 - et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos
Unchecked Copy BoxJer 29:19 - eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 29:20 - vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem
Unchecked Copy BoxJer 29:21 - haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris
Unchecked Copy BoxJer 29:22 - et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne
Unchecked Copy BoxJer 29:23 - pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 29:24 - et ad Semeiam Neelamiten dices
Unchecked Copy BoxJer 29:25 - haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens
Unchecked Copy BoxJer 29:26 - Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem
Unchecked Copy BoxJer 29:27 - et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat vobis
Unchecked Copy BoxJer 29:28 - quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum
Unchecked Copy BoxJer 29:29 - legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae prophetae
Unchecked Copy BoxJer 29:30 - et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens
Unchecked Copy BoxJer 29:31 - mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio
Unchecked Copy BoxJer 29:32 - idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization