The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yermiyahu (Jeremiah) 31 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJer 31:1 - in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum
Unchecked Copy BoxJer 31:2 - haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israhel
Unchecked Copy BoxJer 31:3 - longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans
Unchecked Copy BoxJer 31:4 - rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium
Unchecked Copy BoxJer 31:5 - adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt
Unchecked Copy BoxJer 31:6 - quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum
Unchecked Copy BoxJer 31:7 - quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israhel
Unchecked Copy BoxJer 31:8 - ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul coetus magnus revertentium huc
Unchecked Copy BoxJer 31:9 - in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est
Unchecked Copy BoxJer 31:10 - audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum
Unchecked Copy BoxJer 31:11 - redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris
Unchecked Copy BoxJer 31:12 - et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient
Unchecked Copy BoxJer 31:13 - tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo
Unchecked Copy BoxJer 31:14 - et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 31:15 - haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt
Unchecked Copy BoxJer 31:16 - haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici
Unchecked Copy BoxJer 31:17 - et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos
Unchecked Copy BoxJer 31:18 - audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus
Unchecked Copy BoxJer 31:19 - postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae
Unchecked Copy BoxJer 31:20 - si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 31:21 - statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad civitates tuas istas
Unchecked Copy BoxJer 31:22 - usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum
Unchecked Copy BoxJer 31:23 - haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons sanctus
Unchecked Copy BoxJer 31:24 - et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae et minantes greges
Unchecked Copy BoxJer 31:25 - quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi
Unchecked Copy BoxJer 31:26 - ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi
Unchecked Copy BoxJer 31:27 - ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominis et semine iumentorum
Unchecked Copy BoxJer 31:28 - et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 31:29 - in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt
Unchecked Copy BoxJer 31:30 - sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius
Unchecked Copy BoxJer 31:31 - ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel et domui Iuda foedus novum
Unchecked Copy BoxJer 31:32 - non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 31:33 - sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
Unchecked Copy BoxJer 31:34 - et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius
Unchecked Copy BoxJer 31:35 - haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi
Unchecked Copy BoxJer 31:36 - si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus
Unchecked Copy BoxJer 31:37 - haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 31:38 - ecce dies veniunt dicit Dominus et aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli
Unchecked Copy BoxJer 31:39 - et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et circuibit Goatha
Unchecked Copy BoxJer 31:40 - et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization