The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yermiyahu (Jeremiah) 37 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJer 37:1 - et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda

Unchecked Copy BoxJer 37:2 - et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae

Unchecked Copy BoxJer 37:3 - et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum

Unchecked Copy BoxJer 37:4 - [Vulgate 37:4a] Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris

Unchecked Copy BoxJer 37:5 - [Vulgate 37:4b] igitur exercitus Pharao egressus est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem

Unchecked Copy BoxJer 37:6 - [Vulgate 37:5] et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens

Unchecked Copy BoxJer 37:7 - [Vulgate 37:6] haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum

Unchecked Copy BoxJer 37:8 - [Vulgate 37:7] et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni

Unchecked Copy BoxJer 37:9 - [Vulgate 37:8] haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt

Unchecked Copy BoxJer 37:10 - [Vulgate 37:9] sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni

Unchecked Copy BoxJer 37:11 - [Vulgate 37:10] ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis

Unchecked Copy BoxJer 37:12 - [Vulgate 37:11] egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium

Unchecked Copy BoxJer 37:13 - [Vulgate 37:12] cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portae per vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis

Unchecked Copy BoxJer 37:14 - [Vulgate 37:13] et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes

Unchecked Copy BoxJer 37:15 - [Vulgate 37:14] quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem

Unchecked Copy BoxJer 37:16 - [Vulgate 37:15] itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis

Unchecked Copy BoxJer 37:17 - [Vulgate 37:16] mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis

Unchecked Copy BoxJer 37:18 - [Vulgate 37:17] et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris

Unchecked Copy BoxJer 37:19 - [Vulgate 37:18] ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc

Unchecked Copy BoxJer 37:20 - [Vulgate 37:19] nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi

Unchecked Copy BoxJer 37:21 - [Vulgate 37:20] praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1