The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yermiyahu (Jeremiah) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJer 4:1 - si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis

Unchecked Copy BoxJer 4:2 - et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt

Unchecked Copy BoxJer 4:3 - haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas

Unchecked Copy BoxJer 4:4 - circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum

Unchecked Copy BoxJer 4:5 - adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas

Unchecked Copy BoxJer 4:6 - levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam

Unchecked Copy BoxJer 4:7 - ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore

Unchecked Copy BoxJer 4:8 - super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis

Unchecked Copy BoxJer 4:9 - et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur

Unchecked Copy BoxJer 4:10 - et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam

Unchecked Copy BoxJer 4:11 - in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum

Unchecked Copy BoxJer 4:12 - spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis

Unchecked Copy BoxJer 4:13 - ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus

Unchecked Copy BoxJer 4:14 - lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

Unchecked Copy BoxJer 4:15 - vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim

Unchecked Copy BoxJer 4:16 - concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam

Unchecked Copy BoxJer 4:17 - quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus

Unchecked Copy BoxJer 4:18 - viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum

Unchecked Copy BoxJer 4:19 - ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii

Unchecked Copy BoxJer 4:20 - contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae

Unchecked Copy BoxJer 4:21 - usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae

Unchecked Copy BoxJer 4:22 - quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

Unchecked Copy BoxJer 4:23 - aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis

Unchecked Copy BoxJer 4:24 - vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt

Unchecked Copy BoxJer 4:25 - intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit

Unchecked Copy BoxJer 4:26 - aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius

Unchecked Copy BoxJer 4:27 - haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam

Unchecked Copy BoxJer 4:28 - lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo

Unchecked Copy BoxJer 4:29 - a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo

Unchecked Copy BoxJer 4:30 - tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent

Unchecked Copy BoxJer 4:31 - vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1