The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Yermiyahu (Jeremiah) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(cf. Jer 26:4–6 )
Unchecked Copy BoxJer 7:1 - verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
Unchecked Copy BoxJer 7:2 - sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum
Unchecked Copy BoxJer 7:3 - haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto
Unchecked Copy BoxJer 7:4 - nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est
Unchecked Copy BoxJer 7:5 - quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius
Unchecked Copy BoxJer 7:6 - advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis
Unchecked Copy BoxJer 7:7 - habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum
Unchecked Copy BoxJer 7:8 - ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis
Unchecked Copy BoxJer 7:9 - furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis
Unchecked Copy BoxJer 7:10 - et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas
Unchecked Copy BoxJer 7:11 - ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 7:12 - ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel
Unchecked Copy BoxJer 7:13 - et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis
Unchecked Copy BoxJer 7:14 - faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo
Unchecked Copy BoxJer 7:15 - et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim
Unchecked Copy BoxJer 7:16 - tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te
Unchecked Copy BoxJer 7:17 - nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem
Unchecked Copy BoxJer 7:18 - filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent
Unchecked Copy BoxJer 7:19 - numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui
Unchecked Copy BoxJer 7:20 - ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur
Unchecked Copy BoxJer 7:21 - haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes
Unchecked Copy BoxJer 7:22 - quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum
Unchecked Copy BoxJer 7:23 - sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis
Unchecked Copy BoxJer 7:24 - et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante
Unchecked Copy BoxJer 7:25 - a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens
Unchecked Copy BoxJer 7:26 - et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum
Unchecked Copy BoxJer 7:27 - et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi
Unchecked Copy BoxJer 7:28 - et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum
Unchecked Copy BoxJer 7:29 - tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui
Unchecked Copy BoxJer 7:30 - quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam
Unchecked Copy BoxJer 7:31 - et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec cogitavi in corde meo
Unchecked Copy BoxJer 7:32 - ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus
Unchecked Copy BoxJer 7:33 - et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat
Unchecked Copy BoxJer 7:34 - et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization