The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA IWANNHN (John) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJhn 5:1 - post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis

Unchecked Copy BoxJhn 5:2 - est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens

Unchecked Copy BoxJhn 5:3 - in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum

Unchecked Copy BoxJhn 5:5 - erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

Unchecked Copy BoxJhn 5:6 - hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri

Unchecked Copy BoxJhn 5:7 - respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit

Unchecked Copy BoxJhn 5:8 - dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula

Unchecked Copy BoxJhn 5:9 - et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

Unchecked Copy BoxJhn 5:10 - dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

Unchecked Copy BoxJhn 5:11 - respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

Unchecked Copy BoxJhn 5:12 - interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula

Unchecked Copy BoxJhn 5:13 - is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco

Unchecked Copy BoxJhn 5:14 - postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

Unchecked Copy BoxJhn 5:15 - abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum

Unchecked Copy BoxJhn 5:16 - propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato

Unchecked Copy BoxJhn 5:17 - Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

Unchecked Copy BoxJhn 5:18 - propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis

Unchecked Copy BoxJhn 5:19 - amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit

Unchecked Copy BoxJhn 5:20 - Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

Unchecked Copy BoxJhn 5:21 - sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat

Unchecked Copy BoxJhn 5:22 - neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio

Unchecked Copy BoxJhn 5:23 - ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

Unchecked Copy BoxJhn 5:24 - amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

Unchecked Copy BoxJhn 5:25 - amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

Unchecked Copy BoxJhn 5:26 - sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

Unchecked Copy BoxJhn 5:27 - et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est

Unchecked Copy BoxJhn 5:28 - nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius

Unchecked Copy BoxJhn 5:29 - et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

Unchecked Copy BoxJhn 5:30 - non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

Unchecked Copy BoxJhn 5:31 - si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum

Unchecked Copy BoxJhn 5:32 - alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

Unchecked Copy BoxJhn 5:33 - vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati

Unchecked Copy BoxJhn 5:34 - ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis

Unchecked Copy BoxJhn 5:35 - ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

Unchecked Copy BoxJhn 5:36 - ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

Unchecked Copy BoxJhn 5:37 - et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis

Unchecked Copy BoxJhn 5:38 - et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis

Unchecked Copy BoxJhn 5:39 - scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

Unchecked Copy BoxJhn 5:40 - et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

Unchecked Copy BoxJhn 5:41 - claritatem ab hominibus non accipio

Unchecked Copy BoxJhn 5:42 - sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis

Unchecked Copy BoxJhn 5:43 - ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

Unchecked Copy BoxJhn 5:44 - quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

Unchecked Copy BoxJhn 5:45 - nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

Unchecked Copy BoxJhn 5:46 - si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit

Unchecked Copy BoxJhn 5:47 - si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1