The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA IWANNHN (John) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJhn 7:1 - post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
Unchecked Copy BoxJhn 7:2 - erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
Unchecked Copy BoxJhn 7:3 - dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
Unchecked Copy BoxJhn 7:4 - nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
Unchecked Copy BoxJhn 7:5 - neque enim fratres eius credebant in eum
Unchecked Copy BoxJhn 7:6 - dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
Unchecked Copy BoxJhn 7:7 - non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
Unchecked Copy BoxJhn 7:8 - vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
Unchecked Copy BoxJhn 7:9 - haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
Unchecked Copy BoxJhn 7:10 - ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
Unchecked Copy BoxJhn 7:11 - Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
Unchecked Copy BoxJhn 7:12 - et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
Unchecked Copy BoxJhn 7:13 - nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
Unchecked Copy BoxJhn 7:14 - iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
Unchecked Copy BoxJhn 7:15 - et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
Unchecked Copy BoxJhn 7:16 - respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
Unchecked Copy BoxJhn 7:17 - si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
Unchecked Copy BoxJhn 7:18 - qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
Unchecked Copy BoxJhn 7:19 - nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
Unchecked Copy BoxJhn 7:20 - quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
Unchecked Copy BoxJhn 7:21 - respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
Unchecked Copy BoxJhn 7:22 - propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
Unchecked Copy BoxJhn 7:23 - si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
Unchecked Copy BoxJhn 7:24 - nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
Unchecked Copy BoxJhn 7:25 - dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
Unchecked Copy BoxJhn 7:26 - et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
Unchecked Copy BoxJhn 7:27 - sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
Unchecked Copy BoxJhn 7:28 - clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
Unchecked Copy BoxJhn 7:29 - ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
Unchecked Copy BoxJhn 7:30 - quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
Unchecked Copy BoxJhn 7:31 - de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
Unchecked Copy BoxJhn 7:32 - audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
Unchecked Copy BoxJhn 7:33 - dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
Unchecked Copy BoxJhn 7:34 - quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
Unchecked Copy BoxJhn 7:35 - dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
Unchecked Copy BoxJhn 7:36 - quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
Unchecked Copy BoxJhn 7:37 - in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Unchecked Copy BoxJhn 7:38 - qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
Unchecked Copy BoxJhn 7:39 - hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
Unchecked Copy BoxJhn 7:40 - ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
Unchecked Copy BoxJhn 7:41 - alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
Unchecked Copy BoxJhn 7:42 - nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
Unchecked Copy BoxJhn 7:43 - dissensio itaque facta est in turba propter eum
Unchecked Copy BoxJhn 7:44 - quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
Unchecked Copy BoxJhn 7:45 - venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
Unchecked Copy BoxJhn 7:46 - responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
Unchecked Copy BoxJhn 7:47 - responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
Unchecked Copy BoxJhn 7:48 - numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
Unchecked Copy BoxJhn 7:49 - sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
Unchecked Copy BoxJhn 7:50 - dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
Unchecked Copy BoxJhn 7:51 - numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
Unchecked Copy BoxJhn 7:52 - responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
Unchecked Copy BoxJhn 7:53 - et reversi sunt unusquisque in domum suam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization