The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA IWANNHN (John) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJhn 8:1 - Iesus autem perrexit in montem Oliveti
Unchecked Copy BoxJhn 8:2 - et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
Unchecked Copy BoxJhn 8:3 - adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
Unchecked Copy BoxJhn 8:4 - et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio
Unchecked Copy BoxJhn 8:5 - in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis
Unchecked Copy BoxJhn 8:6 - haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
Unchecked Copy BoxJhn 8:7 - cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
Unchecked Copy BoxJhn 8:8 - et iterum se inclinans scribebat in terra
Unchecked Copy BoxJhn 8:9 - audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
Unchecked Copy BoxJhn 8:10 - erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit
Unchecked Copy BoxJhn 8:11 - quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
Unchecked Copy BoxJhn 8:12 - iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae
Unchecked Copy BoxJhn 8:13 - dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum
Unchecked Copy BoxJhn 8:14 - respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
Unchecked Copy BoxJhn 8:15 - vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
Unchecked Copy BoxJhn 8:16 - et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
Unchecked Copy BoxJhn 8:17 - et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
Unchecked Copy BoxJhn 8:18 - ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
Unchecked Copy BoxJhn 8:19 - dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
Unchecked Copy BoxJhn 8:20 - haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
Unchecked Copy BoxJhn 8:21 - dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
Unchecked Copy BoxJhn 8:22 - dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
Unchecked Copy BoxJhn 8:23 - et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
Unchecked Copy BoxJhn 8:24 - dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
Unchecked Copy BoxJhn 8:25 - dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
Unchecked Copy BoxJhn 8:26 - multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
Unchecked Copy BoxJhn 8:27 - et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
Unchecked Copy BoxJhn 8:28 - dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
Unchecked Copy BoxJhn 8:29 - et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
Unchecked Copy BoxJhn 8:30 - haec illo loquente multi crediderunt in eum
Unchecked Copy BoxJhn 8:31 - dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
Unchecked Copy BoxJhn 8:32 - et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
Unchecked Copy BoxJhn 8:33 - responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
Unchecked Copy BoxJhn 8:34 - respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
Unchecked Copy BoxJhn 8:35 - servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
Unchecked Copy BoxJhn 8:36 - si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
Unchecked Copy BoxJhn 8:37 - scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
Unchecked Copy BoxJhn 8:38 - ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
Unchecked Copy BoxJhn 8:39 - responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
Unchecked Copy BoxJhn 8:40 - nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
Unchecked Copy BoxJhn 8:41 - vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
Unchecked Copy BoxJhn 8:42 - dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
Unchecked Copy BoxJhn 8:43 - quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
Unchecked Copy BoxJhn 8:44 - vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
Unchecked Copy BoxJhn 8:45 - ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
Unchecked Copy BoxJhn 8:46 - quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
Unchecked Copy BoxJhn 8:47 - qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
Unchecked Copy BoxJhn 8:48 - responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
Unchecked Copy BoxJhn 8:49 - respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
Unchecked Copy BoxJhn 8:50 - ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
Unchecked Copy BoxJhn 8:51 - amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
Unchecked Copy BoxJhn 8:52 - dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
Unchecked Copy BoxJhn 8:53 - numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
Unchecked Copy BoxJhn 8:54 - respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
Unchecked Copy BoxJhn 8:55 - et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
Unchecked Copy BoxJhn 8:56 - Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
Unchecked Copy BoxJhn 8:57 - dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
Unchecked Copy BoxJhn 8:58 - dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
Unchecked Copy BoxJhn 8:59 - tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization