VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Job (Job) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJob 13:1 - ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
Unchecked Copy BoxJob 13:2 - secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
Unchecked Copy BoxJob 13:3 - sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
Unchecked Copy BoxJob 13:4 - prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
Unchecked Copy BoxJob 13:5 - atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
Unchecked Copy BoxJob 13:6 - audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
Unchecked Copy BoxJob 13:7 - numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
Unchecked Copy BoxJob 13:8 - numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
Unchecked Copy BoxJob 13:9 - aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
Unchecked Copy BoxJob 13:10 - ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
Unchecked Copy BoxJob 13:11 - statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
Unchecked Copy BoxJob 13:12 - memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
Unchecked Copy BoxJob 13:13 - tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
Unchecked Copy BoxJob 13:14 - quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
Unchecked Copy BoxJob 13:15 - etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
Unchecked Copy BoxJob 13:16 - et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
Unchecked Copy BoxJob 13:17 - audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
Unchecked Copy BoxJob 13:18 - si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
Unchecked Copy BoxJob 13:19 - quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
Unchecked Copy BoxJob 13:20 - duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
Unchecked Copy BoxJob 13:21 - manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
Unchecked Copy BoxJob 13:22 - et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
Unchecked Copy BoxJob 13:23 - quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
Unchecked Copy BoxJob 13:24 - cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
Unchecked Copy BoxJob 13:25 - contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
Unchecked Copy BoxJob 13:26 - scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
Unchecked Copy BoxJob 13:27 - posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
Unchecked Copy BoxJob 13:28 - qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan