The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Iyov (Job) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxJob 15:1 - respondens autem Eliphaz Themanites dixit
Unchecked Copy BoxJob 15:2 - numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
Unchecked Copy BoxJob 15:3 - arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
Unchecked Copy BoxJob 15:4 - quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
Unchecked Copy BoxJob 15:5 - docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
Unchecked Copy BoxJob 15:6 - condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
Unchecked Copy BoxJob 15:7 - numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
Unchecked Copy BoxJob 15:8 - numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
Unchecked Copy BoxJob 15:9 - quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
Unchecked Copy BoxJob 15:10 - et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
Unchecked Copy BoxJob 15:11 - numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
Unchecked Copy BoxJob 15:12 - quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
Unchecked Copy BoxJob 15:13 - quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
Unchecked Copy BoxJob 15:14 - quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
Unchecked Copy BoxJob 15:15 - ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
Unchecked Copy BoxJob 15:16 - quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
Unchecked Copy BoxJob 15:17 - ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
Unchecked Copy BoxJob 15:18 - sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
Unchecked Copy BoxJob 15:19 - quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
Unchecked Copy BoxJob 15:20 - cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
Unchecked Copy BoxJob 15:21 - sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
Unchecked Copy BoxJob 15:22 - non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
Unchecked Copy BoxJob 15:23 - cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
Unchecked Copy BoxJob 15:24 - terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
Unchecked Copy BoxJob 15:25 - tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
Unchecked Copy BoxJob 15:26 - cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
Unchecked Copy BoxJob 15:27 - operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
Unchecked Copy BoxJob 15:28 - habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
Unchecked Copy BoxJob 15:29 - non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
Unchecked Copy BoxJob 15:30 - non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
Unchecked Copy BoxJob 15:31 - non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
Unchecked Copy BoxJob 15:32 - antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
Unchecked Copy BoxJob 15:33 - laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
Unchecked Copy BoxJob 15:34 - congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
Unchecked Copy BoxJob 15:35 - concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization