The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Iyov (Job) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJob 19:1 - respondens autem Iob dixit

Unchecked Copy BoxJob 19:2 - usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

Unchecked Copy BoxJob 19:3 - en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

Unchecked Copy BoxJob 19:4 - nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

Unchecked Copy BoxJob 19:5 - at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

Unchecked Copy BoxJob 19:6 - saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

Unchecked Copy BoxJob 19:7 - ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet

Unchecked Copy BoxJob 19:8 - semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

Unchecked Copy BoxJob 19:9 - spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo

Unchecked Copy BoxJob 19:10 - destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

Unchecked Copy BoxJob 19:11 - iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

Unchecked Copy BoxJob 19:12 - simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

Unchecked Copy BoxJob 19:13 - fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

Unchecked Copy BoxJob 19:14 - dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

Unchecked Copy BoxJob 19:15 - inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

Unchecked Copy BoxJob 19:16 - servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum

Unchecked Copy BoxJob 19:17 - halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

Unchecked Copy BoxJob 19:18 - stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

Unchecked Copy BoxJob 19:19 - abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

Unchecked Copy BoxJob 19:20 - pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

Unchecked Copy BoxJob 19:21 - miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

Unchecked Copy BoxJob 19:22 - quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

Unchecked Copy BoxJob 19:23 - quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro

Unchecked Copy BoxJob 19:24 - stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

Unchecked Copy BoxJob 19:25 - scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

Unchecked Copy BoxJob 19:26 - et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

Unchecked Copy BoxJob 19:27 - quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

Unchecked Copy BoxJob 19:28 - quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

Unchecked Copy BoxJob 19:29 - fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1