The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Iyov (Job) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxJob 6:1 - respondens autem Iob dixit

Unchecked Copy BoxJob 6:2 - utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

Unchecked Copy BoxJob 6:3 - quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

Unchecked Copy BoxJob 6:4 - quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Unchecked Copy BoxJob 6:5 - numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

Unchecked Copy BoxJob 6:6 - aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

Unchecked Copy BoxJob 6:7 - quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt

Unchecked Copy BoxJob 6:8 - quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

Unchecked Copy BoxJob 6:9 - et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

Unchecked Copy BoxJob 6:10 - et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

Unchecked Copy BoxJob 6:11 - quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

Unchecked Copy BoxJob 6:12 - nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est

Unchecked Copy BoxJob 6:13 - ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

Unchecked Copy BoxJob 6:14 - qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

Unchecked Copy BoxJob 6:15 - fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

Unchecked Copy BoxJob 6:16 - qui timent pruinam inruet super eos nix

Unchecked Copy BoxJob 6:17 - tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

Unchecked Copy BoxJob 6:18 - involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

Unchecked Copy BoxJob 6:19 - considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

Unchecked Copy BoxJob 6:20 - confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

Unchecked Copy BoxJob 6:21 - nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

Unchecked Copy BoxJob 6:22 - numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

Unchecked Copy BoxJob 6:23 - vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

Unchecked Copy BoxJob 6:24 - docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

Unchecked Copy BoxJob 6:25 - quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

Unchecked Copy BoxJob 6:26 - ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

Unchecked Copy BoxJob 6:27 - super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

Unchecked Copy BoxJob 6:28 - verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

Unchecked Copy BoxJob 6:29 - respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate

Unchecked Copy BoxJob 6:30 - et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1