Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1
The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Vayikra (Leviticus) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(cf. Eze 44:15–31 )
Unchecked Copy BoxLev 21:1 - dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
Unchecked Copy BoxLev 21:2 - nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque
Unchecked Copy BoxLev 21:3 - et sorore virgine quae non est nupta viro
Unchecked Copy BoxLev 21:4 - sed nec in principe populi sui contaminabitur
Unchecked Copy BoxLev 21:5 - non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
Unchecked Copy BoxLev 21:6 - sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
Unchecked Copy BoxLev 21:7 - scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
Unchecked Copy BoxLev 21:8 - et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
Unchecked Copy BoxLev 21:9 - sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur
Unchecked Copy BoxLev 21:10 - pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
Unchecked Copy BoxLev 21:11 - et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur
Unchecked Copy BoxLev 21:12 - nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
Unchecked Copy BoxLev 21:13 - virginem ducet uxorem
Unchecked Copy BoxLev 21:14 - viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo
Unchecked Copy BoxLev 21:15 - ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum
Unchecked Copy BoxLev 21:16 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 21:17 - loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo
Unchecked Copy BoxLev 21:18 - nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
Unchecked Copy BoxLev 21:19 - si fracto pede si manu
Unchecked Copy BoxLev 21:20 - si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
Unchecked Copy BoxLev 21:21 - omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
Unchecked Copy BoxLev 21:22 - vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
Unchecked Copy BoxLev 21:23 - ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos
Unchecked Copy BoxLev 21:24 - locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.


Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization