The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Vayikra (Leviticus) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxLev 27:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Unchecked Copy BoxLev 27:2 - loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium

Unchecked Copy BoxLev 27:3 - si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

Unchecked Copy BoxLev 27:4 - si mulier triginta

Unchecked Copy BoxLev 27:5 - a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem

Unchecked Copy BoxLev 27:6 - ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

Unchecked Copy BoxLev 27:7 - sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

Unchecked Copy BoxLev 27:8 - si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

Unchecked Copy BoxLev 27:9 - animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit

Unchecked Copy BoxLev 27:10 - et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino

Unchecked Copy BoxLev 27:11 - animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem

Unchecked Copy BoxLev 27:12 - qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium

Unchecked Copy BoxLev 27:13 - quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem

Unchecked Copy BoxLev 27:14 - homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

Unchecked Copy BoxLev 27:15 - sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum

Unchecked Copy BoxLev 27:16 - quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti

Unchecked Copy BoxLev 27:17 - si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur

Unchecked Copy BoxLev 27:18 - sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio

Unchecked Copy BoxLev 27:19 - quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum

Unchecked Copy BoxLev 27:20 - sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

Unchecked Copy BoxLev 27:21 - quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum

Unchecked Copy BoxLev 27:22 - si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino

Unchecked Copy BoxLev 27:23 - supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino

Unchecked Copy BoxLev 27:24 - in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae

Unchecked Copy BoxLev 27:25 - omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

Unchecked Copy BoxLev 27:26 - primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt

Unchecked Copy BoxLev 27:27 - quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum

Unchecked Copy BoxLev 27:28 - omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino

Unchecked Copy BoxLev 27:29 - et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur

Unchecked Copy BoxLev 27:30 - omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur

Unchecked Copy BoxLev 27:31 - si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum

Unchecked Copy BoxLev 27:32 - omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino

Unchecked Copy BoxLev 27:33 - non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

Unchecked Copy BoxLev 27:34 - haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1