The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA LOUKAN (Luke) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 12:1–8; Mar 2:23–28 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:1 - factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
Unchecked Copy BoxLuk 6:2 - quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
Unchecked Copy BoxLuk 6:3 - et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
Unchecked Copy BoxLuk 6:4 - quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
Unchecked Copy BoxLuk 6:5 - et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
(Mat 12:9–14; Mar 3:1–6 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:6 - factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
Unchecked Copy BoxLuk 6:7 - observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
Unchecked Copy BoxLuk 6:8 - ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
Unchecked Copy BoxLuk 6:9 - ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
Unchecked Copy BoxLuk 6:10 - et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
Unchecked Copy BoxLuk 6:11 - ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
(Mat 10:1–4; Mar 3:13–19 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:12 - factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
Unchecked Copy BoxLuk 6:13 - et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
Unchecked Copy BoxLuk 6:14 - Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
Unchecked Copy BoxLuk 6:15 - Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
Unchecked Copy BoxLuk 6:16 - Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
(cf. Mat 4:24, 25; Mar 3:7–12 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:17 - et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
Unchecked Copy BoxLuk 6:18 - qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
Unchecked Copy BoxLuk 6:19 - et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
(Mat 5:1–12 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:20 - et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 6:21 - beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
Unchecked Copy BoxLuk 6:22 - beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
Unchecked Copy BoxLuk 6:23 - gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
Unchecked Copy BoxLuk 6:24 - verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
Unchecked Copy BoxLuk 6:25 - vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
Unchecked Copy BoxLuk 6:26 - vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
(Mat 5:38–48 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:27 - sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
Unchecked Copy BoxLuk 6:28 - benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
Unchecked Copy BoxLuk 6:29 - ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
Unchecked Copy BoxLuk 6:30 - omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
Unchecked Copy BoxLuk 6:31 - et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
Unchecked Copy BoxLuk 6:32 - et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
Unchecked Copy BoxLuk 6:33 - et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
Unchecked Copy BoxLuk 6:34 - et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
Unchecked Copy BoxLuk 6:35 - verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
Unchecked Copy BoxLuk 6:36 - estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
(Mat 7:1–5 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:37 - nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
Unchecked Copy BoxLuk 6:38 - date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
Unchecked Copy BoxLuk 6:39 - dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
Unchecked Copy BoxLuk 6:40 - non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
Unchecked Copy BoxLuk 6:41 - quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
Unchecked Copy BoxLuk 6:42 - et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
(Mat 7:15–20 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:43 - non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
Unchecked Copy BoxLuk 6:44 - unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
Unchecked Copy BoxLuk 6:45 - bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
(Mat 7:21–27 )
Unchecked Copy BoxLuk 6:46 - quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
Unchecked Copy BoxLuk 6:47 - omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
Unchecked Copy BoxLuk 6:48 - similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
Unchecked Copy BoxLuk 6:49 - qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization