VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLuk 1:1 - quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
Unchecked Copy BoxLuk 1:2 - sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
Unchecked Copy BoxLuk 1:3 - visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
Unchecked Copy BoxLuk 1:4 - ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
Unchecked Copy BoxLuk 1:5 - fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
Unchecked Copy BoxLuk 1:6 - erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
Unchecked Copy BoxLuk 1:7 - et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
Unchecked Copy BoxLuk 1:8 - factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
Unchecked Copy BoxLuk 1:9 - secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
Unchecked Copy BoxLuk 1:10 - et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
Unchecked Copy BoxLuk 1:11 - apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
Unchecked Copy BoxLuk 1:12 - et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
Unchecked Copy BoxLuk 1:13 - ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
Unchecked Copy BoxLuk 1:14 - et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
Unchecked Copy BoxLuk 1:15 - erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
Unchecked Copy BoxLuk 1:16 - et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
Unchecked Copy BoxLuk 1:17 - et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
Unchecked Copy BoxLuk 1:18 - et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
Unchecked Copy BoxLuk 1:19 - et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
Unchecked Copy BoxLuk 1:20 - et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
Unchecked Copy BoxLuk 1:21 - et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
Unchecked Copy BoxLuk 1:22 - egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
Unchecked Copy BoxLuk 1:23 - et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
Unchecked Copy BoxLuk 1:24 - post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
Unchecked Copy BoxLuk 1:25 - quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
Unchecked Copy BoxLuk 1:26 - in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
Unchecked Copy BoxLuk 1:27 - ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
Unchecked Copy BoxLuk 1:28 - et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
Unchecked Copy BoxLuk 1:29 - quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
Unchecked Copy BoxLuk 1:30 - et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
Unchecked Copy BoxLuk 1:31 - ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
Unchecked Copy BoxLuk 1:32 - hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
Unchecked Copy BoxLuk 1:33 - et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
Unchecked Copy BoxLuk 1:34 - dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
Unchecked Copy BoxLuk 1:35 - et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
Unchecked Copy BoxLuk 1:36 - et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
Unchecked Copy BoxLuk 1:37 - quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
Unchecked Copy BoxLuk 1:38 - dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
Unchecked Copy BoxLuk 1:39 - exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
Unchecked Copy BoxLuk 1:40 - et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
Unchecked Copy BoxLuk 1:41 - et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
Unchecked Copy BoxLuk 1:42 - et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
Unchecked Copy BoxLuk 1:43 - et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
Unchecked Copy BoxLuk 1:44 - ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
Unchecked Copy BoxLuk 1:45 - et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
Unchecked Copy BoxLuk 1:46 - et ait Maria magnificat anima mea Dominum
Unchecked Copy BoxLuk 1:47 - et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Unchecked Copy BoxLuk 1:48 - quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Unchecked Copy BoxLuk 1:49 - quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
Unchecked Copy BoxLuk 1:50 - et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
Unchecked Copy BoxLuk 1:51 - fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
Unchecked Copy BoxLuk 1:52 - deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
Unchecked Copy BoxLuk 1:53 - esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
Unchecked Copy BoxLuk 1:54 - suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
Unchecked Copy BoxLuk 1:55 - sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
Unchecked Copy BoxLuk 1:56 - mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
Unchecked Copy BoxLuk 1:57 - Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
Unchecked Copy BoxLuk 1:58 - et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
Unchecked Copy BoxLuk 1:59 - et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
Unchecked Copy BoxLuk 1:60 - et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
Unchecked Copy BoxLuk 1:61 - et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
Unchecked Copy BoxLuk 1:62 - innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
Unchecked Copy BoxLuk 1:63 - et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
Unchecked Copy BoxLuk 1:64 - apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
Unchecked Copy BoxLuk 1:65 - et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
Unchecked Copy BoxLuk 1:66 - et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
Unchecked Copy BoxLuk 1:67 - et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
Unchecked Copy BoxLuk 1:68 - benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
Unchecked Copy BoxLuk 1:69 - et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
Unchecked Copy BoxLuk 1:70 - sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
Unchecked Copy BoxLuk 1:71 - salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
Unchecked Copy BoxLuk 1:72 - ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
Unchecked Copy BoxLuk 1:73 - iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
Unchecked Copy BoxLuk 1:74 - daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Unchecked Copy BoxLuk 1:75 - in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
Unchecked Copy BoxLuk 1:76 - et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
Unchecked Copy BoxLuk 1:77 - ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
Unchecked Copy BoxLuk 1:78 - per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
Unchecked Copy BoxLuk 1:79 - inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
Unchecked Copy BoxLuk 1:80 - puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan