The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MARKONV (Mark) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 24:1, 2; Luk 21:5, 6 )
Unchecked Copy BoxMar 13:1 - et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
Unchecked Copy BoxMar 13:2 - et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
(Mat 24:3–14; Luk 21:7–19 )
Unchecked Copy BoxMar 13:3 - et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
Unchecked Copy BoxMar 13:4 - dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
Unchecked Copy BoxMar 13:5 - et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
Unchecked Copy BoxMar 13:6 - multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
Unchecked Copy BoxMar 13:7 - cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
Unchecked Copy BoxMar 13:8 - exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
Unchecked Copy BoxMar 13:9 - videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
Unchecked Copy BoxMar 13:10 - et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
Unchecked Copy BoxMar 13:11 - et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
Unchecked Copy BoxMar 13:12 - tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
Unchecked Copy BoxMar 13:13 - et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
(Mat 24:15–28; Luk 21:20–24 )
Unchecked Copy BoxMar 13:14 - cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
Unchecked Copy BoxMar 13:15 - et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
Unchecked Copy BoxMar 13:16 - et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
Unchecked Copy BoxMar 13:17 - vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
Unchecked Copy BoxMar 13:18 - orate vero ut hieme non fiant
Unchecked Copy BoxMar 13:19 - erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
Unchecked Copy BoxMar 13:20 - et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
Unchecked Copy BoxMar 13:21 - et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
Unchecked Copy BoxMar 13:22 - exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
Unchecked Copy BoxMar 13:23 - vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
(Mat 24:29–31; Luk 21:25–28 )
Unchecked Copy BoxMar 13:24 - sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
Unchecked Copy BoxMar 13:25 - et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
Unchecked Copy BoxMar 13:26 - et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
Unchecked Copy BoxMar 13:27 - et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
(Mat 24:32–35; Luk 21:29–33 )
Unchecked Copy BoxMar 13:28 - a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
Unchecked Copy BoxMar 13:29 - sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
Unchecked Copy BoxMar 13:30 - amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
Unchecked Copy BoxMar 13:31 - caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
(Mat 24:36–44; Luk 21:34–36 )
Unchecked Copy BoxMar 13:32 - de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
Unchecked Copy BoxMar 13:33 - videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
Unchecked Copy BoxMar 13:34 - sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
Unchecked Copy BoxMar 13:35 - vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
Unchecked Copy BoxMar 13:36 - ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
Unchecked Copy BoxMar 13:37 - quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization