The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MARKONV (Mark) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mat 15:32–39 )
Unchecked Copy BoxMar 8:1 - in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
Unchecked Copy BoxMar 8:2 - misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
Unchecked Copy BoxMar 8:3 - et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
Unchecked Copy BoxMar 8:4 - et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
Unchecked Copy BoxMar 8:5 - et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
Unchecked Copy BoxMar 8:6 - et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
Unchecked Copy BoxMar 8:7 - et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
Unchecked Copy BoxMar 8:8 - et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
Unchecked Copy BoxMar 8:9 - erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
Unchecked Copy BoxMar 8:10 - et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
(Mat 16:1–4 )
Unchecked Copy BoxMar 8:11 - et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
Unchecked Copy BoxMar 8:12 - et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
(Mat 16:5–12 )
Unchecked Copy BoxMar 8:13 - et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
Unchecked Copy BoxMar 8:14 - et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
Unchecked Copy BoxMar 8:15 - et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
Unchecked Copy BoxMar 8:16 - et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
Unchecked Copy BoxMar 8:17 - quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
Unchecked Copy BoxMar 8:18 - oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
Unchecked Copy BoxMar 8:19 - quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
Unchecked Copy BoxMar 8:20 - quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
Unchecked Copy BoxMar 8:21 - et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
Unchecked Copy BoxMar 8:22 - et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
Unchecked Copy BoxMar 8:23 - et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
Unchecked Copy BoxMar 8:24 - et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
Unchecked Copy BoxMar 8:25 - deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
Unchecked Copy BoxMar 8:26 - et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
(Mat 16:13–20; Luk 9:18–20 )
Unchecked Copy BoxMar 8:27 - et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
Unchecked Copy BoxMar 8:28 - qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
Unchecked Copy BoxMar 8:29 - tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
Unchecked Copy BoxMar 8:30 - et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
(Mat 16:21–23; Luk 9:21, 22 )
Unchecked Copy BoxMar 8:31 - et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
Unchecked Copy BoxMar 8:32 - et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
Unchecked Copy BoxMar 8:33 - qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
(Mat 16:24–27; Luk 9:23–26 )
Unchecked Copy BoxMar 8:34 - et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
Unchecked Copy BoxMar 8:35 - qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
Unchecked Copy BoxMar 8:36 - quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
Unchecked Copy BoxMar 8:37 - aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
Unchecked Copy BoxMar 8:38 - qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization