The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(Mar 3:13–19; Luk 6:12–16 )
Unchecked Copy BoxMat 10:1 - et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
Unchecked Copy BoxMat 10:2 - duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
Unchecked Copy BoxMat 10:3 - Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
Unchecked Copy BoxMat 10:4 - Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
(Mar 6:7–13; Luk 9:1–6 )
Unchecked Copy BoxMat 10:5 - hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Unchecked Copy BoxMat 10:6 - sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
Unchecked Copy BoxMat 10:7 - euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
Unchecked Copy BoxMat 10:8 - infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
Unchecked Copy BoxMat 10:9 - nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
Unchecked Copy BoxMat 10:10 - non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
Unchecked Copy BoxMat 10:11 - in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
Unchecked Copy BoxMat 10:12 - intrantes autem in domum salutate eam
Unchecked Copy BoxMat 10:13 - et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
Unchecked Copy BoxMat 10:14 - et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
Unchecked Copy BoxMat 10:15 - amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
(Mar 13:9–13; Luk 21:12–17 )
Unchecked Copy BoxMat 10:16 - ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Unchecked Copy BoxMat 10:17 - cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Unchecked Copy BoxMat 10:18 - et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Unchecked Copy BoxMat 10:19 - cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Unchecked Copy BoxMat 10:20 - non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
Unchecked Copy BoxMat 10:21 - tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
Unchecked Copy BoxMat 10:22 - et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
Unchecked Copy BoxMat 10:23 - cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
Unchecked Copy BoxMat 10:24 - non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
Unchecked Copy BoxMat 10:25 - sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
Unchecked Copy BoxMat 10:26 - ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
(Luk 12:3–7 )
Unchecked Copy BoxMat 10:27 - quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
Unchecked Copy BoxMat 10:28 - et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
Unchecked Copy BoxMat 10:29 - nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
Unchecked Copy BoxMat 10:30 - vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
Unchecked Copy BoxMat 10:31 - nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
(Luk 12:8, 9 )
Unchecked Copy BoxMat 10:32 - omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
Unchecked Copy BoxMat 10:33 - qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
(Luk 12:51–53; 14:26, 27 )
Unchecked Copy BoxMat 10:34 - nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
Unchecked Copy BoxMat 10:35 - veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
Unchecked Copy BoxMat 10:36 - et inimici hominis domestici eius
Unchecked Copy BoxMat 10:37 - qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
Unchecked Copy BoxMat 10:38 - et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
Unchecked Copy BoxMat 10:39 - qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
(Mar 9:41 )
Unchecked Copy BoxMat 10:40 - qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
Unchecked Copy BoxMat 10:41 - qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
Unchecked Copy BoxMat 10:42 - et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization