The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxMat 17:1 - et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
Unchecked Copy BoxMat 17:2 - et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
Unchecked Copy BoxMat 17:3 - et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
Unchecked Copy BoxMat 17:4 - respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
Unchecked Copy BoxMat 17:5 - adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
Unchecked Copy BoxMat 17:6 - et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
Unchecked Copy BoxMat 17:7 - et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
Unchecked Copy BoxMat 17:8 - levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
Unchecked Copy BoxMat 17:9 - et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
Unchecked Copy BoxMat 17:10 - et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
Unchecked Copy BoxMat 17:11 - at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia
Unchecked Copy BoxMat 17:12 - dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis
Unchecked Copy BoxMat 17:13 - tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis
Unchecked Copy BoxMat 17:14 - [Vulgate 17:14a] et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens
Unchecked Copy BoxMat 17:15 - [Vulgate 17:14b] Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam
Unchecked Copy BoxMat 17:16 - [Vulgate 17:15] et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum
Unchecked Copy BoxMat 17:17 - [Vulgate 17:16] respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me
Unchecked Copy BoxMat 17:18 - [Vulgate 17:17] et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora
Unchecked Copy BoxMat 17:19 - [Vulgate 17:18] tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum
Unchecked Copy BoxMat 17:20 - [Vulgate 17:19] dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis
Unchecked Copy BoxMat 17:21 - [Vulgate 17:20] hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium
Unchecked Copy BoxMat 17:22 - [Vulgate 17:21] conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum
Unchecked Copy BoxMat 17:23 - [Vulgate 17:22] et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer
Unchecked Copy BoxMat 17:24 - [Vulgate 17:23] et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma
Unchecked Copy BoxMat 17:25 - [Vulgate 17:24] ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis
Unchecked Copy BoxMat 17:26 - [Vulgate 17:25] et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii
Unchecked Copy BoxMat 17:27 - [Vulgate 17:26] ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization