The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxMat 25:1 - tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
Unchecked Copy BoxMat 25:2 - quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
Unchecked Copy BoxMat 25:3 - sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
Unchecked Copy BoxMat 25:4 - prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
Unchecked Copy BoxMat 25:5 - moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
Unchecked Copy BoxMat 25:6 - media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
Unchecked Copy BoxMat 25:7 - tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
Unchecked Copy BoxMat 25:8 - fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
Unchecked Copy BoxMat 25:9 - responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
Unchecked Copy BoxMat 25:10 - dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
Unchecked Copy BoxMat 25:11 - novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
Unchecked Copy BoxMat 25:12 - at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
Unchecked Copy BoxMat 25:13 - vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
Unchecked Copy BoxMat 25:14 - sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
Unchecked Copy BoxMat 25:15 - et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
Unchecked Copy BoxMat 25:16 - abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
Unchecked Copy BoxMat 25:17 - similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
Unchecked Copy BoxMat 25:18 - qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
Unchecked Copy BoxMat 25:19 - post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
Unchecked Copy BoxMat 25:20 - et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
Unchecked Copy BoxMat 25:21 - ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
Unchecked Copy BoxMat 25:22 - accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
Unchecked Copy BoxMat 25:23 - ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
Unchecked Copy BoxMat 25:24 - accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
Unchecked Copy BoxMat 25:25 - et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
Unchecked Copy BoxMat 25:26 - respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
Unchecked Copy BoxMat 25:27 - oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
Unchecked Copy BoxMat 25:28 - tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
Unchecked Copy BoxMat 25:29 - omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
Unchecked Copy BoxMat 25:30 - et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
Unchecked Copy BoxMat 25:31 - cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
Unchecked Copy BoxMat 25:32 - et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
Unchecked Copy BoxMat 25:33 - et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
Unchecked Copy BoxMat 25:34 - tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
Unchecked Copy BoxMat 25:35 - esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
Unchecked Copy BoxMat 25:36 - nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
Unchecked Copy BoxMat 25:37 - tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
Unchecked Copy BoxMat 25:38 - quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
Unchecked Copy BoxMat 25:39 - aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
Unchecked Copy BoxMat 25:40 - et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
Unchecked Copy BoxMat 25:41 - tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
Unchecked Copy BoxMat 25:42 - esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
Unchecked Copy BoxMat 25:43 - hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
Unchecked Copy BoxMat 25:44 - tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
Unchecked Copy BoxMat 25:45 - tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
Unchecked Copy BoxMat 25:46 - et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization