The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 28 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxMat 28:1 - vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

Unchecked Copy BoxMat 28:2 - et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

Unchecked Copy BoxMat 28:3 - erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix

Unchecked Copy BoxMat 28:4 - prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui

Unchecked Copy BoxMat 28:5 - respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

Unchecked Copy BoxMat 28:6 - non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

Unchecked Copy BoxMat 28:7 - et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis

Unchecked Copy BoxMat 28:8 - et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius

Unchecked Copy BoxMat 28:9 - et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum

Unchecked Copy BoxMat 28:10 - tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt

Unchecked Copy BoxMat 28:11 - quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant

Unchecked Copy BoxMat 28:12 - et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus

Unchecked Copy BoxMat 28:13 - dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus

Unchecked Copy BoxMat 28:14 - et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus

Unchecked Copy BoxMat 28:15 - at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem

Unchecked Copy BoxMat 28:16 - undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus

Unchecked Copy BoxMat 28:17 - et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt

Unchecked Copy BoxMat 28:18 - et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

Unchecked Copy BoxMat 28:19 - euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

Unchecked Copy BoxMat 28:20 - docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization