The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

KATA MAQQAION (Matthew) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxMat 7:1 - nolite iudicare ut non iudicemini

Unchecked Copy BoxMat 7:2 - in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

Unchecked Copy BoxMat 7:3 - quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides

Unchecked Copy BoxMat 7:4 - aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo

Unchecked Copy BoxMat 7:5 - hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

Unchecked Copy BoxMat 7:6 - nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

Unchecked Copy BoxMat 7:7 - petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

Unchecked Copy BoxMat 7:8 - omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

Unchecked Copy BoxMat 7:9 - aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei

Unchecked Copy BoxMat 7:10 - aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei

Unchecked Copy BoxMat 7:11 - si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se

Unchecked Copy BoxMat 7:12 - omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

Unchecked Copy BoxMat 7:13 - intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam

Unchecked Copy BoxMat 7:14 - quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

Unchecked Copy BoxMat 7:15 - adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

Unchecked Copy BoxMat 7:16 - a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus

Unchecked Copy BoxMat 7:17 - sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit

Unchecked Copy BoxMat 7:18 - non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere

Unchecked Copy BoxMat 7:19 - omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

Unchecked Copy BoxMat 7:20 - igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

Unchecked Copy BoxMat 7:21 - non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

Unchecked Copy BoxMat 7:22 - multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus

Unchecked Copy BoxMat 7:23 - et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

Unchecked Copy BoxMat 7:24 - omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram

Unchecked Copy BoxMat 7:25 - et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram

Unchecked Copy BoxMat 7:26 - et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam

Unchecked Copy BoxMat 7:27 - et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

Unchecked Copy BoxMat 7:28 - et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius

Unchecked Copy BoxMat 7:29 - erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1