The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Micha (Micah) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy BoxMic 5:1 - nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel

Unchecked Copy BoxMic 5:2 - et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis

Unchecked Copy BoxMic 5:3 - propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel

Unchecked Copy BoxMic 5:4 - et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae

Unchecked Copy BoxMic 5:5 - et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines

Unchecked Copy BoxMic 5:6 - et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris

Unchecked Copy BoxMic 5:7 - et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum

Unchecked Copy BoxMic 5:8 - et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat

Unchecked Copy BoxMic 5:9 - exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt

Unchecked Copy BoxMic 5:10 - et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas

Unchecked Copy BoxMic 5:11 - [Vulgate 5:11a] et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas

Unchecked Copy BoxMic 5:12 - [Vulgate 5:11b] et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te

Unchecked Copy BoxMic 5:13 - [Vulgate 5:12] et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum

Unchecked Copy BoxMic 5:14 - [Vulgate 5:13] et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas

Unchecked Copy BoxMic 5:15 - [Vulgate 5:14] et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1