The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mishlei (Proverbs) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxPro 23:1 - quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
Unchecked Copy BoxPro 23:2 - et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
Unchecked Copy BoxPro 23:3 - ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
Unchecked Copy BoxPro 23:4 - noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
Unchecked Copy BoxPro 23:5 - ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
Unchecked Copy BoxPro 23:6 - ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
Unchecked Copy BoxPro 23:7 - quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
Unchecked Copy BoxPro 23:8 - cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
Unchecked Copy BoxPro 23:9 - in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
Unchecked Copy BoxPro 23:10 - ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
Unchecked Copy BoxPro 23:11 - propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
Unchecked Copy BoxPro 23:12 - ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
Unchecked Copy BoxPro 23:13 - noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
Unchecked Copy BoxPro 23:14 - tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
Unchecked Copy BoxPro 23:15 - fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
Unchecked Copy BoxPro 23:16 - et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
Unchecked Copy BoxPro 23:17 - non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
Unchecked Copy BoxPro 23:18 - quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
Unchecked Copy BoxPro 23:19 - audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
Unchecked Copy BoxPro 23:20 - noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
Unchecked Copy BoxPro 23:21 - quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
Unchecked Copy BoxPro 23:22 - audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
Unchecked Copy BoxPro 23:23 - veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
Unchecked Copy BoxPro 23:24 - exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
Unchecked Copy BoxPro 23:25 - gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
Unchecked Copy BoxPro 23:26 - praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
Unchecked Copy BoxPro 23:27 - fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
Unchecked Copy BoxPro 23:28 - insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
Unchecked Copy BoxPro 23:29 - cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
Unchecked Copy BoxPro 23:30 - nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
Unchecked Copy BoxPro 23:31 - ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
Unchecked Copy BoxPro 23:32 - sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
Unchecked Copy BoxPro 23:33 - oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
Unchecked Copy BoxPro 23:34 - et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
Unchecked Copy BoxPro 23:35 - et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization