The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mishlei (Proverbs) 8 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxPro 8:1 - numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam
Unchecked Copy BoxPro 8:2 - in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans
Unchecked Copy BoxPro 8:3 - iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens
Unchecked Copy BoxPro 8:4 - o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum
Unchecked Copy BoxPro 8:5 - intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite
Unchecked Copy BoxPro 8:6 - audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent
Unchecked Copy BoxPro 8:7 - veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium
Unchecked Copy BoxPro 8:8 - iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum
Unchecked Copy BoxPro 8:9 - recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam
Unchecked Copy BoxPro 8:10 - accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite
Unchecked Copy BoxPro 8:11 - melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari
Unchecked Copy BoxPro 8:12 - ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus
Unchecked Copy BoxPro 8:13 - timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor
Unchecked Copy BoxPro 8:14 - meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo
Unchecked Copy BoxPro 8:15 - per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt
Unchecked Copy BoxPro 8:16 - per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam
Unchecked Copy BoxPro 8:17 - ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me
Unchecked Copy BoxPro 8:18 - mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia
Unchecked Copy BoxPro 8:19 - melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo
Unchecked Copy BoxPro 8:20 - in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii
Unchecked Copy BoxPro 8:21 - ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam
Unchecked Copy BoxPro 8:22 - Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio
Unchecked Copy BoxPro 8:23 - ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret
Unchecked Copy BoxPro 8:24 - necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant
Unchecked Copy BoxPro 8:25 - necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar
Unchecked Copy BoxPro 8:26 - adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae
Unchecked Copy BoxPro 8:27 - quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos
Unchecked Copy BoxPro 8:28 - quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum
Unchecked Copy BoxPro 8:29 - quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae
Unchecked Copy BoxPro 8:30 - cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore
Unchecked Copy BoxPro 8:31 - ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum
Unchecked Copy BoxPro 8:32 - nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas
Unchecked Copy BoxPro 8:33 - audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam
Unchecked Copy BoxPro 8:34 - beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei
Unchecked Copy BoxPro 8:35 - qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino
Unchecked Copy BoxPro 8:36 - qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization