The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

APOKALUYIS IOANNOU (Revelation) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy BoxRev 16:1 - et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
Unchecked Copy BoxRev 16:2 - et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
Unchecked Copy BoxRev 16:3 - et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
Unchecked Copy BoxRev 16:4 - et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis
Unchecked Copy BoxRev 16:5 - et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti
Unchecked Copy BoxRev 16:6 - quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
Unchecked Copy BoxRev 16:7 - et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua
Unchecked Copy BoxRev 16:8 - et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni
Unchecked Copy BoxRev 16:9 - et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
Unchecked Copy BoxRev 16:10 - et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
Unchecked Copy BoxRev 16:11 - et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
Unchecked Copy BoxRev 16:12 - et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
Unchecked Copy BoxRev 16:13 - et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
Unchecked Copy BoxRev 16:14 - sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis
Unchecked Copy BoxRev 16:15 - ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
Unchecked Copy BoxRev 16:16 - et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon
Unchecked Copy BoxRev 16:17 - et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
Unchecked Copy BoxRev 16:18 - et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus
Unchecked Copy BoxRev 16:19 - et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius
Unchecked Copy BoxRev 16:20 - et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
Unchecked Copy BoxRev 16:21 - et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization