The Blue Letter Bible
Sponsors
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Divrei-hayamim1 (1 Chronicles) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible

Unchecked Copy Box1Ch 21:1 - consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel

Unchecked Copy Box1Ch 21:2 - dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam

Unchecked Copy Box1Ch 21:3 - responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli

Unchecked Copy Box1Ch 21:4 - sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem

Unchecked Copy Box1Ch 21:5 - deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum

Unchecked Copy Box1Ch 21:6 - nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium

Unchecked Copy Box1Ch 21:7 - displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel

Unchecked Copy Box1Ch 21:8 - dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi

Unchecked Copy Box1Ch 21:9 - et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens

Unchecked Copy Box1Ch 21:10 - vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi

Unchecked Copy Box1Ch 21:11 - cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris

Unchecked Copy Box1Ch 21:12 - aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me

Unchecked Copy Box1Ch 21:13 - et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum

Unchecked Copy Box1Ch 21:14 - misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum

Unchecked Copy Box1Ch 21:15 - misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei

Unchecked Copy Box1Ch 21:16 - levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram

Unchecked Copy Box1Ch 21:17 - dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur

Unchecked Copy Box1Ch 21:18 - angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei

Unchecked Copy Box1Ch 21:19 - ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini

Unchecked Copy Box1Ch 21:20 - porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum

Unchecked Copy Box1Ch 21:21 - igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram

Unchecked Copy Box1Ch 21:22 - dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo

Unchecked Copy Box1Ch 21:23 - dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo

Unchecked Copy Box1Ch 21:24 - dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita

Unchecked Copy Box1Ch 21:25 - dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos

Unchecked Copy Box1Ch 21:26 - et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti

Unchecked Copy Box1Ch 21:27 - praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam

Unchecked Copy Box1Ch 21:28 - protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas

Unchecked Copy Box1Ch 21:29 - tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon

Unchecked Copy Box1Ch 21:30 - et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This PageCite This Page
Share this pageFollow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1