VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Ch 23:1 - igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
Unchecked Copy Box1Ch 23:2 - et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
Unchecked Copy Box1Ch 23:3 - numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
Unchecked Copy Box1Ch 23:4 - ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia
Unchecked Copy Box1Ch 23:5 - porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
Unchecked Copy Box1Ch 23:6 - et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
Unchecked Copy Box1Ch 23:7 - Gersom Leedan et Semei
Unchecked Copy Box1Ch 23:8 - filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
Unchecked Copy Box1Ch 23:9 - filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
Unchecked Copy Box1Ch 23:10 - porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
Unchecked Copy Box1Ch 23:11 - erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
Unchecked Copy Box1Ch 23:12 - filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
Unchecked Copy Box1Ch 23:13 - filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
Unchecked Copy Box1Ch 23:14 - Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
Unchecked Copy Box1Ch 23:15 - filii Mosi Gersom et Eliezer
Unchecked Copy Box1Ch 23:16 - filii Gersom Subuhel primus
Unchecked Copy Box1Ch 23:17 - fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
Unchecked Copy Box1Ch 23:18 - filii Isaar Salumith primus
Unchecked Copy Box1Ch 23:19 - filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
Unchecked Copy Box1Ch 23:20 - filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
Unchecked Copy Box1Ch 23:21 - filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
Unchecked Copy Box1Ch 23:22 - mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
Unchecked Copy Box1Ch 23:23 - filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
Unchecked Copy Box1Ch 23:24 - hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
Unchecked Copy Box1Ch 23:25 - dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
Unchecked Copy Box1Ch 23:26 - nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
Unchecked Copy Box1Ch 23:27 - iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
Unchecked Copy Box1Ch 23:28 - et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
Unchecked Copy Box1Ch 23:29 - sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
Unchecked Copy Box1Ch 23:30 - Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
Unchecked Copy Box1Ch 23:31 - tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
Unchecked Copy Box1Ch 23:32 - et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan