The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PROS KORINQIOUS AV (1 Corinthians) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
(cf. Mar 16:9–20 )
Unchecked Copy Box1Co 15:1 - notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
Unchecked Copy Box1Co 15:2 - per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
Unchecked Copy Box1Co 15:3 - tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
Unchecked Copy Box1Co 15:4 - et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
Unchecked Copy Box1Co 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec undecim
Unchecked Copy Box1Co 15:6 - deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
Unchecked Copy Box1Co 15:7 - deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
Unchecked Copy Box1Co 15:8 - novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
Unchecked Copy Box1Co 15:9 - ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
Unchecked Copy Box1Co 15:10 - gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
Unchecked Copy Box1Co 15:11 - sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
(cf. 1Th 4:13–18 )
Unchecked Copy Box1Co 15:12 - si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
Unchecked Copy Box1Co 15:13 - si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
Unchecked Copy Box1Co 15:14 - si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
Unchecked Copy Box1Co 15:15 - invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
Unchecked Copy Box1Co 15:16 - nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
Unchecked Copy Box1Co 15:17 - quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
Unchecked Copy Box1Co 15:18 - ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
Unchecked Copy Box1Co 15:19 - si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
Unchecked Copy Box1Co 15:20 - nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
Unchecked Copy Box1Co 15:21 - quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
Unchecked Copy Box1Co 15:22 - et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
Unchecked Copy Box1Co 15:23 - unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
Unchecked Copy Box1Co 15:24 - deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
Unchecked Copy Box1Co 15:25 - oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
Unchecked Copy Box1Co 15:26 - novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
Unchecked Copy Box1Co 15:27 - omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
Unchecked Copy Box1Co 15:28 - cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
Unchecked Copy Box1Co 15:29 - alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
Unchecked Copy Box1Co 15:30 - ut quid et nos periclitamur omni hora
Unchecked Copy Box1Co 15:31 - cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
Unchecked Copy Box1Co 15:32 - si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
Unchecked Copy Box1Co 15:33 - nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
Unchecked Copy Box1Co 15:34 - evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
Unchecked Copy Box1Co 15:35 - sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
Unchecked Copy Box1Co 15:36 - insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
Unchecked Copy Box1Co 15:37 - et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
Unchecked Copy Box1Co 15:38 - Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
Unchecked Copy Box1Co 15:39 - non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
Unchecked Copy Box1Co 15:40 - et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
Unchecked Copy Box1Co 15:41 - alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
Unchecked Copy Box1Co 15:42 - sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
Unchecked Copy Box1Co 15:43 - seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
Unchecked Copy Box1Co 15:44 - seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
Unchecked Copy Box1Co 15:45 - factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
Unchecked Copy Box1Co 15:46 - sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
Unchecked Copy Box1Co 15:47 - primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
Unchecked Copy Box1Co 15:48 - qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
Unchecked Copy Box1Co 15:49 - igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
Unchecked Copy Box1Co 15:50 - hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
Unchecked Copy Box1Co 15:51 - ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
Unchecked Copy Box1Co 15:52 - in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
Unchecked Copy Box1Co 15:53 - oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
Unchecked Copy Box1Co 15:54 - cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
Unchecked Copy Box1Co 15:55 - ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
Unchecked Copy Box1Co 15:56 - stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
Unchecked Copy Box1Co 15:57 - Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
Unchecked Copy Box1Co 15:58 - itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization