VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Corinthios (1 Corinthians) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Co 4:1 - sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
Unchecked Copy Box1Co 4:2 - hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
Unchecked Copy Box1Co 4:3 - mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
Unchecked Copy Box1Co 4:4 - nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
Unchecked Copy Box1Co 4:5 - itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
Unchecked Copy Box1Co 4:6 - haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
Unchecked Copy Box1Co 4:7 - quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
Unchecked Copy Box1Co 4:8 - iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
Unchecked Copy Box1Co 4:9 - puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
Unchecked Copy Box1Co 4:10 - nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
Unchecked Copy Box1Co 4:11 - usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
Unchecked Copy Box1Co 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
Unchecked Copy Box1Co 4:13 - blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
Unchecked Copy Box1Co 4:14 - non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
Unchecked Copy Box1Co 4:15 - nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
Unchecked Copy Box1Co 4:16 - rogo ergo vos imitatores mei estote
Unchecked Copy Box1Co 4:17 - ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
Unchecked Copy Box1Co 4:18 - tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
Unchecked Copy Box1Co 4:19 - veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
Unchecked Copy Box1Co 4:20 - non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
Unchecked Copy Box1Co 4:21 - quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan