VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Regum (1 Kings) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Ki 1:1 - et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat
Unchecked Copy Box1Ki 1:2 - dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem
Unchecked Copy Box1Ki 1:3 - quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem
Unchecked Copy Box1Ki 1:4 - erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam
Unchecked Copy Box1Ki 1:5 - Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent
Unchecked Copy Box1Ki 1:6 - nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom
Unchecked Copy Box1Ki 1:7 - et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae
Unchecked Copy Box1Ki 1:8 - Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia
Unchecked Copy Box1Ki 1:9 - immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis
Unchecked Copy Box1Ki 1:10 - Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit
Unchecked Copy Box1Ki 1:11 - dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat
Unchecked Copy Box1Ki 1:12 - nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis
Unchecked Copy Box1Ki 1:13 - vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias
Unchecked Copy Box1Ki 1:14 - et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos
Unchecked Copy Box1Ki 1:15 - ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei
Unchecked Copy Box1Ki 1:16 - inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis
Unchecked Copy Box1Ki 1:17 - quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo
Unchecked Copy Box1Ki 1:18 - et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante
Unchecked Copy Box1Ki 1:19 - mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit
Unchecked Copy Box1Ki 1:20 - verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te
Unchecked Copy Box1Ki 1:21 - eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores
Unchecked Copy Box1Ki 1:22 - adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit
Unchecked Copy Box1Ki 1:23 - et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram
Unchecked Copy Box1Ki 1:24 - dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum
Unchecked Copy Box1Ki 1:25 - quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias
Unchecked Copy Box1Ki 1:26 - me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit
Unchecked Copy Box1Ki 1:27 - numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum
(1Ch 29:22–25 )
Unchecked Copy Box1Ki 1:28 - et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum
Unchecked Copy Box1Ki 1:29 - iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia
Unchecked Copy Box1Ki 1:30 - quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie
Unchecked Copy Box1Ki 1:31 - submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum
Unchecked Copy Box1Ki 1:32 - dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege
Unchecked Copy Box1Ki 1:33 - dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion
Unchecked Copy Box1Ki 1:34 - et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon
Unchecked Copy Box1Ki 1:35 - et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam
Unchecked Copy Box1Ki 1:36 - et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis
Unchecked Copy Box1Ki 1:37 - quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David
Unchecked Copy Box1Ki 1:38 - descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion
Unchecked Copy Box1Ki 1:39 - sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon
Unchecked Copy Box1Ki 1:40 - et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum
Unchecked Copy Box1Ki 1:41 - audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis
Unchecked Copy Box1Ki 1:42 - adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians
Unchecked Copy Box1Ki 1:43 - responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem
Unchecked Copy Box1Ki 1:44 - misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis
Unchecked Copy Box1Ki 1:45 - unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis
Unchecked Copy Box1Ki 1:46 - sed et Salomon sedit super solio regni
Unchecked Copy Box1Ki 1:47 - et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo
Unchecked Copy Box1Ki 1:48 - insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis
Unchecked Copy Box1Ki 1:49 - territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam
Unchecked Copy Box1Ki 1:50 - Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris
Unchecked Copy Box1Ki 1:51 - et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio
Unchecked Copy Box1Ki 1:52 - dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur
Unchecked Copy Box1Ki 1:53 - misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan