VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Regum (1 Kings) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ch 13:1—14:1 )
Unchecked Copy Box1Ki 15:1 - igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam
Unchecked Copy Box1Ki 15:2 - tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
Unchecked Copy Box1Ki 15:3 - ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius
Unchecked Copy Box1Ki 15:4 - sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem
Unchecked Copy Box1Ki 15:5 - eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei
Unchecked Copy Box1Ki 15:6 - attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eius
Unchecked Copy Box1Ki 15:7 - reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter Hieroboam
Unchecked Copy Box1Ki 15:8 - et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo
(2Ch 14:1—16:14 )
Unchecked Copy Box1Ki 15:9 - in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda
Unchecked Copy Box1Ki 15:10 - et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom
Unchecked Copy Box1Ki 15:11 - et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius
Unchecked Copy Box1Ki 15:12 - et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius
Unchecked Copy Box1Ki 15:13 - insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron
Unchecked Copy Box1Ki 15:14 - excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis
Unchecked Copy Box1Ki 15:15 - et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa
Unchecked Copy Box1Ki 15:16 - bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
Unchecked Copy Box1Ki 15:17 - ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae
Unchecked Copy Box1Ki 15:18 - tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens
Unchecked Copy Box1Ki 15:19 - foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me
Unchecked Copy Box1Ki 15:20 - adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
Unchecked Copy Box1Ki 15:21 - quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa
Unchecked Copy Box1Ki 15:22 - rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha
Unchecked Copy Box1Ki 15:23 - reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes
Unchecked Copy Box1Ki 15:24 - et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo
Unchecked Copy Box1Ki 15:25 - Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
Unchecked Copy Box1Ki 15:26 - et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 15:27 - insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
Unchecked Copy Box1Ki 15:28 - interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo
Unchecked Copy Box1Ki 15:29 - cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis
Unchecked Copy Box1Ki 15:30 - propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 15:31 - reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
Unchecked Copy Box1Ki 15:32 - fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum
Unchecked Copy Box1Ki 15:33 - anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
Unchecked Copy Box1Ki 15:34 - et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan