VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
The Blue Letter Bible

1 Regum (1 Kings) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ch 1:2–13 )
Unchecked Copy Box1Ki 3:1 - confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum
Unchecked Copy Box1Ki 3:2 - et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo
Unchecked Copy Box1Ki 3:3 - dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama
Unchecked Copy Box1Ki 3:4 - abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon
Unchecked Copy Box1Ki 3:5 - apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi
Unchecked Copy Box1Ki 3:6 - et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie
Unchecked Copy Box1Ki 3:7 - et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum
Unchecked Copy Box1Ki 3:8 - et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine
Unchecked Copy Box1Ki 3:9 - dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum
Unchecked Copy Box1Ki 3:10 - placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset
Unchecked Copy Box1Ki 3:11 - et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium
Unchecked Copy Box1Ki 3:12 - ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit
Unchecked Copy Box1Ki 3:13 - sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus
Unchecked Copy Box1Ki 3:14 - si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos
Unchecked Copy Box1Ki 3:15 - igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis
Unchecked Copy Box1Ki 3:16 - tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo
Unchecked Copy Box1Ki 3:17 - quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo
Unchecked Copy Box1Ki 3:18 - tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus
Unchecked Copy Box1Ki 3:19 - mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum
Unchecked Copy Box1Ki 3:20 - et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo
Unchecked Copy Box1Ki 3:21 - cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram
Unchecked Copy Box1Ki 3:22 - responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege
Unchecked Copy Box1Ki 3:23 - tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit
Unchecked Copy Box1Ki 3:24 - dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege
Unchecked Copy Box1Ki 3:25 - dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri
Unchecked Copy Box1Ki 3:26 - dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur
Unchecked Copy Box1Ki 3:27 - respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater eius
Unchecked Copy Box1Ki 3:28 - audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan