The Blue Letter Bible
BLB Searches
Search the Bible
Search VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
Search VUL

Let's Connect
x
Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

PETROU AV (1 Peter) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

toggle collapse
Choose a new font size and typeface
Listen to the Bible
Unchecked Copy Box1Pe 3:1 - similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
Unchecked Copy Box1Pe 3:2 - considerantes in timore castam conversationem vestram
Unchecked Copy Box1Pe 3:3 - quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
Unchecked Copy Box1Pe 3:4 - sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
Unchecked Copy Box1Pe 3:5 - sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
Unchecked Copy Box1Pe 3:6 - sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
Unchecked Copy Box1Pe 3:7 - viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
Unchecked Copy Box1Pe 3:8 - in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
Unchecked Copy Box1Pe 3:9 - non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
Unchecked Copy Box1Pe 3:10 - qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
Unchecked Copy Box1Pe 3:11 - declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
Unchecked Copy Box1Pe 3:12 - quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
Unchecked Copy Box1Pe 3:13 - et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
Unchecked Copy Box1Pe 3:14 - sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
Unchecked Copy Box1Pe 3:15 - Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
Unchecked Copy Box1Pe 3:16 - sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
Unchecked Copy Box1Pe 3:17 - melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
Unchecked Copy Box1Pe 3:18 - quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
Unchecked Copy Box1Pe 3:19 - in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
Unchecked Copy Box1Pe 3:20 - qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
Unchecked Copy Box1Pe 3:21 - quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
Unchecked Copy Box1Pe 3:22 - qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

 
 
Search Bible
Click for Help   Click for QuickNav   Click for Advanced Search Options
Search VUL
Your Bible Version is the VUL
Go to Top
Link to This Page Cite This Page
Share this page Follow the BLB
Printable Page
 
 
Left Context Bar Edge 1Left Context Bar BackgroundLeft Context Bar Edge 2Previous BookPrevious ChapterQuick NavNext ChapterNext BookCopy VersesCopy OptionsShow StrongsFormat by Verse or ParagraphListen to the BibleRed Letter OnRight Context Bar Edge 2Right Context Bar BackgroundRight Context Bar Edge 1

Donate Contact

Blue Letter Bible study tools make reading, searching and studying the Bible easy and rewarding.

Hotjar - Unlimited insights from your web and mobile sites

Blue Letter Bible is a 501(c)(3) nonprofit organization